DETRAHENDI clypeos imaginesqueue damnatorum

DETRAHENDI clypeos imaginesqueue damnatorum
DETRAHENDI clypeos imaginesqueue damnatorum
mos priseus indigitatur Suet. Domit. c. 23. Contra Senatus adeo laetatus est (morte Domintiani) ut -scalas etiam inferri, clypeosque et imagines eius coram detrahi et ihidem solo affligi iuberet etc. Nempe clypei et imagines dedicabantur sublimes, ut cuilibet notum, quae prom in ignominiae notam detrahebantur scalis admotis ac refigebantur, ut hîc clypeis ac imaginibus Donitiani, quae in Curia erant, factum. Sic Iustin. l. 38. c. 8. sub calcem tunc populus Alexandrinus statuas et imagines eius detrahit. Et inter Senatus acclamationes, exstincto Commodo, fuit haec, Gladiatoris statuae detrahantur. Vide Casaub. ad Suet. l. cit. uti de Detractione, inter exercitationes Vett. infra ubi de Gymnastica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”